

Esdrae Liber Primus*
Caput 6: Versus 6
Nunc ergo.Significat Artaxerxes, qui domum Dei et civitatem aedificari vetat, eos qui constructioni Ecclesiae sanctae motis persecutionibus contradicunt, inter quas Ecclesia maxime martyrum victoria floruit. Darius autem piam illorum regum devotionem, qui agnita fidei Christianae pietate non resistere, sed suis decretis eam adjuvare curabant, e quibus multi interdictis persecutionibus priorum, seipsos cum subjectis populis ejusdem fidei sacramentis consecrari voluerunt: quibus bene convenit quod Darius adjungit:Sed a me praeceptum est quod,etc. Quis enim explicare valeat quantum Ecclesia liberalitate regum adjuta sit et locupletata?